1 Timothy 4

Quae sibi futura Spiritus sanctus revelaverit ad instructionem et cautelam Ecclesiae; non tacet dicens futuros pestiferae doctrinae viros, ut praemonita Ecclesia sit sollicita, ne ab hujusmodi hominibus circumveniatur, quasi dicat: Ita est digna domus Dei, sed Et ideo pro ejus sublimitate ne curam deponas. Cauterium est ferrum a cavendo dictum. Haec doctrina sanctorum, illa daemoniorum. . Sanctus fit cibus et salubris, non noxius animae vel corpori, verbum sanctificat, oratio impetrat, diabolus vero per cibum tentat. . Datur hic intelligi quod vigiliis, jejuniis, orationibus et bonis operibus se exercebat Timotheus, non adeo intentus operibus misericordiae. quae operatur bona fratribus et valet ad promerendum Deum. . Monet eum, ut profectus ejus per omnia exemplum esset aliis, ut in adolescente mirabilis videretur, et gravis disciplina, ut actus ejus excusarent - et non quasi juvenis sed quasi senior habeatur, et erubescerent majores natu, si non exhiberent se juxta formam hujus, conversatione et moribus graves. . Vocavit prophetiam inspirationem sancti Spiritus, per quam praesciebat quid de hoc et de caeteris esset acturus. Ideo ait: quia Spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum esse dignum episcopali honore. Pro quia minus tribus esse non possunt. Et vocat presbyterum, episcopum; vel quia unus manus imponit caeteris assentientibus. . .
Copyright information for VulgGlossa